O ŠOLI

Princeps gymnasii Poljane omnesque professores vobis, qui paginas nostras legitis, ut scholam nostram et eius curricula academica rationemque studendi melius noveritis, salutem dicimus omniaque fausta exoptamus.

Si culturam et linguas classicas, i.e. linguam Latinam et Graecam, et linguas peregrinas hodiernas colere vultis, schola nostra vobis aptissima erit. Non solum studio linguarum tamen merito nota est, sed etiam aliarum disciplinarum. Maximam operam dabimus, ut vos de sermone patrio litterisque antiquis et recentioribus, de mathematica et rerum natura, de historia rebusque socialibus, de psychologia et philosophia, de artibus, de rebus computatralibus, de itineribus faciendis instituamus.

LINGUA LATINA, SERMO PATRIUS EUROPAEORUM

Vultisne nunc plus de lingua Latina scire?

Plurimi sunt, exculti etiam et eruditi, qui putent linguam Latinam antiquorum tantum Romanorum sermonem fuisse, quam ob rem eam mortuam et minime ad vitam nostram agendam aptam ducant. Propter hanc rem ex studiorum curriculis lingua Latina, quae inutilis existimatur, excludi solet. Tamen si quis rem ipsam recte perspicere vult, ad cultum civilem et litterarum scientiarumque historiam animum convertat; tunc animadvertet ubertatem et vim, quam per saecula haec lingua non solum numquam amisit, sed etiam auxit.

Nam, Europa coalescente, lingua Latina novam vim inter nationes invenit; Unio Europaea - mirabile dictu - ex eisdem fere terris constat ac antiquus orbis Romanus. Fundamentum spirituale Europae cultus humanitasque antiquitatis Graeco-Romanae est, postea religione Christiana suppletus, cui quoque lingua Latina vehiculum propagandi fuit.

Sine dubio nobis hereditas spiritualis nostra colenda, investiganda, docenda est. Verumtamen eis, qui linguam Latinam nesciunt, litterae ac alia monumenta, ab aetate antiqua usque ad praesens tempus sermone Romanorum scripta, investigare, percipere, animo comprehendere non licet.

Qui linguam Latinam difficillimam esse putant, sciant magis magisque in dies novas methodos, i.e. novas rationes linguae Latinae tradendae, in scholas nostras induci, quibus discipuli quam celerrime et quam optime adducantur ad scriptorum Latinorum opera sine contentione animi legenda.

Si quid amplius de gymnasio nostro eiusque curricula, imprimis de disciplinis humanis linguaque Latina et Graeca scire vultis, sine ullo pudore per cursum electronicum de quaestionibus vestris nos facite certiores. En vobis inscriptiones electronicae:

mailto:bojan.koncan@gimnazija-poljane.com (princeps)

Klasična gimnazija